Latin
PHRENOSCHEMATA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 209
Unproofread scanNot analysed yet
Sordibus imbuti nequeunt dimittere sordes. Fallere, qui dicidit, fallere semper auet. Fraudolenta fuit vulpes apud phrygium Fabulatorem, in deludendo coruo cascum in ore ferente, dum ipsum pulcherrimam auium fore aiebat, si aliquem cantum edere sciret. Coruus laudis ambit one captus, dimittens caseum cecinit. Quo vulpes habito; cum prius ipsum laudibus cumularet, mox cum deridere coepit; Apologus docet homines deceptores tanquam vulpes vitandos esse, idcirco ad rem scripsit Horatius. Nunquam te fallant animi sub vulpe latentes. Vaferrima fuit illa vulpes à lupo apud leonem aegrotantem accusata, quòd eum non inuisens regiam animalium maiestatem aspernaretur; quae tandem, coràm leone, de tarditate se excusans dixit se terrarum orbem peragrasse, vt remedium pro infirma valetudine sui Regis auferenda inueniret. Ideoquè nullum praestantius se comperisse fassa est, quàm, pelle à lupo recèns detracta, membra languida fouere. Quo facto, vulpes prae gaudio disipiebat; Hinc colligendum est, malum consilium consultori esse pessimum, quod explicatur hoc disticho. EEI In caput auctoris vafri consulta nefanda Saepè retorqueri numina sancta volunt. Huic valdè affinis fuit ille Apologus, in quo vulpes, inita cum asino societate, venatum