Latin
PHRENOSCHEMATA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 210
Unproofread scanNot analysed yet
Canis motus distis, omissa vulpe, leporem secutus est, quem postea ob pedum velocitatem eoercere non potuit? Paulò Lost lepus ille vulpem conueniens, quia eius verba audierat, vehementer illam accusabat; cui vulpes, me iniuria reprehendis, quoniam te summis laudibus extuli; quid igitur diceres si te vituperassem? Ex Apologo discimus, multos, sub specie laudationis, alijs perniciem machinari. Ad rem idem auctor recitat Apologum leporis coram vulpe, ob pedum pernicitatem se exaltantis; cui vulpes ego ingenium sum sortita praestantius, quo saepius, quàm tu velocitate tua, canes eludo. Hinc discendum est, velocitatem, &vim corporis ab ingenio, vt plurimùm superari. Huc spectat Apologus de vulpe, &Pardo, qui, in capite proprio, fuit recitatus. Insignem vulpis calliditatem habemus in illo Apologo, vbi publico Principis edicto cornigerae animantes fugabantur, quibus vulpes &ipsa associata à prohibitis limitibus exibat. Hic Apologus tam clare, &eleganter octasticho à Federico Scoto