# De quadrupedibus digitatis 210

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, PHRENOSCHEMATA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/210
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/210

Canis motus distis, omissa vulpe, leporem secutus est, quem postea ob pedum velocitatem eoercere non potuit? Paulò Lost lepus ille vulpem conueniens, quia eius verba audierat, vehementer illam accusabat; cui vulpes, me iniuria reprehendis, quoniam te summis laudibus extuli; quid igitur diceres si te vituperassem? Ex Apologo discimus, multos, sub specie laudationis, alijs perniciem machinari. Ad rem idem auctor recitat Apologum leporis coram vulpe, ob pedum pernicitatem se exaltantis; cui vulpes ego ingenium sum sortita praestantius, quo saepius, quàm tu velocitate tua, canes eludo. Hinc discendum est, velocitatem, & vim corporis ab ingenio, vt plurimùm superari. Huc spectat Apologus de vulpe, & Pardo, qui, in capite proprio, fuit recitatus. Insignem vulpis calliditatem habemus in illo Apologo, vbi publico Principis edicto cornigerae animantes fugabantur, quibus vulpes & ipsa associata à prohibitis limitibus exibat. Hic Apologus tam clare, & eleganter octasticho à Federico Scoto

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
