# De quadrupedibus digitatis 218

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, VSVS IN MEDICINA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/218
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/218

Postmodum alopecia laborantes huius adipis inunctionem non infrugiferam esse experientur; nam Porta, in hoc affectu, mirandum in modum hunc valere inde conijcit, quoniam vulpes pilorum defluuio laborent. Ceterùm, vt hic adeps maiorem vim attenuandi, & dissoluendi adipiscatur, Chymiatri, ex Vuecherio, oleum ab hac pinguedine per alembicum aeneum lentissimo igne extrahunt. Tandem morbis boum non vulgariter prodest, cum Plinius in his sulphur viuum, allium syluestre, ouum coctum, & pinguedinem vulpinam summoperè probet. Demum stercus vulpis ab vsu medico non est arcendum, quia Plinius, hoc cum sinapi mixtum, in vlceribus capitis adhibet, cum aceto autem dissolutum in lepra exiccanda Marcellus praescribit. Rhasis verò cum oleo rosaceo mixto virgam inungit, atquè hoc modo venerem sopitam excitat. At Galenus hunc fimum cùm sebo bubulo miscet, & viri atquè mulieris genitalia, ad conceptionem, inungit. Insuper pellis vulpis in me dicina suos habet vsus. Galenus, hanc in affectu capillorum, adhibet, dum recipit pellen capitis vulpis exiccatam, & combustam, & lacertae viridis corpus, abiecto capite, per diem naturalem suspensae, postea coquit prae dicta in oleo, quo partes alopecia vexatae perliniri debent. Sextus, in podagra, iubet parari calceos ex pelle vulpis, alij pelle recenter à vulpe extracta podagricorum pedes, foelici cum successu, inuoluunt. Hodiè in praxi à pelle vulpis ischiadicos iuuari compertum est. Postremò cauda quoquè erit ex vsu medico, si, ad mentem Sexti, summa pars bracchio illius suspendatur, qui ad concubitum inertes habeat vires. His expositis de vulpium partibus; nunc ad totam vulpem sermo est conuertendus, ex qua, cum omniuorum sit animal, oleum paratur ad omnes arthritidis species valdè efficax; sed in parandimodo aliqua difficultas constitit. Galenus haec scriptis mandauit. Quandoque totae oleo coquuntur, nam quidam sic curant arthriticos, partim viuas vulpes in lebetem ingentem inijcientes, partim etiam mortuas. Rondeletius vulpem coquit cum corio, abiectis tamen excrementis, & intestinis. At Renodeus, in capite de oleis, pellem caudam, & interanea tanquam inutilia reijcit, postea corporis truncum secat, deinde cum aqua, vino, sale, & herbis neruos respicientibus decoquit, colaturae addit oleum, saluiam, & rorem marinum, & rursus ad aquae, & vinosae substantiae consumptionem diligenter, percoquit. Hodie, apud nos, oleum vulpinum ad mentem Mesue in Antidotario Bononiensi descriptum, in officinis medicorum paratur, seruatur, &, data occasione, adhibetur. Leonellus Fauentinus in simili casu, loco olei, vulpem exenteratam fractis ossibus in quantitate sufficienti aquae fontis elixat, donec caro ab ossibus separetur, deinde hac decoctione pro stillicidio in paralysi vtitur.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
