Latin
VSVS IN LVDIS
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 220
Unproofread scanNot analysed yet
—&ad ilia vulpes Melotosque trahunt, maculosaque tergora Lyncis. Ceterum Thracibus in more fuit, eodem Alexandro teste, è pellibus vulpium cassides constructas ferre. Quemadmodum Aethiopes boum pelles amicti acies subibant, &praeliabantur. Quarè Baptista Mantuanus ad hanc vulpinam galeam alludens dixit. Est qui fronte gerat vulpes, &subrigat aures. Hodie, inquit Gesnerus, etiam in Germania, ex his pellibus pileos conficiunt, Imè quandoquè hi ex discissis vulpium caudis, iterumquè confutis fabricantur. Sigismundus quoquè agens de rebus Moscouitis, narrat pelles vulpinas, sed praesertim nigras, pro conficiendis teguminibus capitis, nonnunquàm quindecim aureis venundari. In Tartaria verò vulpino indumento aliter vtuntur; nam scribit Paulus Venetus, quòd Tartarorum ditiores, vestes sericeas, &aureas induunt, sub hisquè vulpium pelles delicatas ferunt.