Latin
227.4 to 227.6
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 227.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Fibrarum postea complexus in simijs euidenter apparet, in alijs autem animantibus, quae paulò prolixiora colla habuerint, tantò minùs, quàm in simijs innotescere possunt, quantò collum oblongius extiterit. Si ad musculorum contemplationem, sermonem conuertamus, inueniemus apud Galenum musculos temporales exiles, &debiles, nec non auris substantiam ferè immobilem tam in hominibus, quàm in simijs existere. Accedit, quòd in simijs, quae homini, eodem Galeno teste, in plurimis alijs particulis, &praecipuè in collo sunt similimae, prima neruorum coniugatio in eos tantùm musculos, qui sunt circâ dearticulationem capitis distribuatur. Deinde cum Galeno accedentibus ad alias infe riores partes examinandas, occurunt musculi ex ima parte ad postremas thoracis costas sursum paulatim obliqui tendentes, qui in alijs animantibus notandae sunt magnitudinis in simijs, paruis thoracis musculis non dissimiles esse apparent. Imò agens de vsu partium humani corporis, non tantam simiae conuenientiam cum homine obseruauit, quin in multis etiam Anim. lib. 2. dc hist. Anim. cap. 9. lib. 1. de Anat. admin. cap. 2. cap. 3. comm. 3. in lib. Hip. de artic. lib. 3. fen. 2. tract. I. c. 1. cap. 4. cap. 8. lib. 16. de vsu part. cap. 6. in lib. de dis sec. ner. lib. 6. de anat. admin. in volum. de fabric. corp. hum. in lib. Hipp. de artic. c. 2 lib. 21. de vsu part. cap. 2. comm. 3. in lib. Hip.