Latin
229.4 to 229.6
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 229.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Quocirca non erit nobis admirantioni, si Aelianus simiam hasimia mubenas abducendi, &remittendi, flagelloquè vtendi modum apprehendisse, autigaequè nus, aurigae manus obijsse promulgauerit; &si Mutianus, referente Plinio, latrunculis cera effictis obiuit. simiam lusisse tradiderit. Imò quandoquè tanta ingenij solertia valuit, vt aliquibus gra ui fuerit exitio. Quoniam simia olim, apud Aelianum, ab eminenti loco conspicata nutricem, à qua infans in pelui abluebatur, &detersus in alba syndone, fasuijsque inuoluebatur; cum obseruasset locum, in quo puer cubaret, per quamdam ingressa fenestram, nutrice absente, infantem suscipiens, &à pannis denudatum in feruenti aqua, quae fortè in lecolloq. 7. bete penès ignem reperiebatur, abluendi gratia imponens, interfecit. Quid simile nar rat Maiolus de simia, quae in aula Iulij Secundi Summi Pontificis alebatur, nam dum famuli, seu qui erant à cubiculis tantisper expectarent, donec Pontifex cubitum se conferret, solebant, nocte intempesta, castaneas sub prunis coctas esitare. Accidit autem vt, relictis sub cineribus castaneis, ad aliquod ministerium incumberent: tunc simia castanearum auida, omnibus absentibus, occasionem nacta, &ignem cauens, ne digiti adurerentur, cum ibi non adesset ferrum, quo Aulici ad eruendas à cineribus castaneas vtebantur, felem, vel vt alij volunt catellum penes ignem commorantem arripuit, cuius pedes pro extrahendis ab igne castaneis adhibuit; ad bestiae autem à prunis cruciatae eiulatum accurrentes Aulici, acre, &vegetum simiae ingenium cognouerunt. Paraeus quoque verba faciens de ho lib. 1. minis praestantia obiter tradit se vidisse praegrandem simiam in aedibus, Ducis Somei, cui tanquam nimis moro sae, &omnibus admodum infestae manus abscissae fuerant; deinde optimè curata mitior, &docilior euasit. Haec breui temporis spatio in multis artibus scilicet tripudiando, saltando, &omnia denique opera strenui simij exercendo, adeò profecit, vt om nibus suae aetatis simijs ingenij gloria facilè antecelleret; Quapropter à tot, &tantis exercitijs nomen sortita fuit, quia à cunctis, Magister fac totum, cognominabatur.