Latin
23.5 to 23.8
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 23.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Barburth ani sequuntur. Iosaphat Barbarus meminit cuiusdam quadrupedis animantis, cui nomen mal. Barburth, quod in Perside Indica ad regem Assambri allatum fuit leonina cauda, rufo tote corpore, &maculoso, facie albis, &nigris maculis distincta leonis, hostis infensissimus, nam, ipso conspecto, mox in iram accenditur quemadmodum feles ex tempore visis canibus iraLeontaphonos scuntur. Praedictis addere possumus leontophonum, quod animal ab omnibus ferè terum animal. naturalium scriptoribus nominatur, sed illorum nemo huius animantis descriptionem adducit, vt lector possit venire in cognitionem, ad quod animantis genus referendum sit, ad Insecta reducendum esse multi autumant, sed Gesnerus dubitat, quia insecta vrinam non emittunt. Quocirca hoc si a natura admittitur, inter quadrupedia viuipara esset reponendum, cum, teste Plinio, vrinam leoni exitialem excernat. Inter volatilia solius galli odio excandescit huius meminit Reusner. in Paradiso poetico, dum inquit. Quadrupedum rex cum Leo sis Dominusque Ferarum Ad galli cantum cur strepitumque fugis? Hujus antipathiae tam veram opinionem in suis animis concitarunt Graeci, vt sequentes de Calli &leoctrinam Aegyptiorum (referente Pierio loco supra citato) animam Cecropis, quam in leonis inimicinem migrasse credebant, immolatis gallis gallinaceis, euocare sibimetipsis persuaderent, &tia. eò magis cum scribat Proclus Dęmones leonis forma apparuisse, &obiecto gallo euanuis. se. Huius antipathiae causam rerum naturalium scrutatores hanc esse legitimam opinantur, quoniam ambo sunt animalia solaria, sed gallum in ordine ad Solem tanquam superio Cur Gallum rem leo auersatur. Alij existimarunt non gallum, sed galli cristas rubentes, &igneas leo leo reforminem reformidare cum rubicunda, &ignita summoperè perhorrescat. Huius antipathiae det. veritas nostra aetate non innotescit, quoniam de hac Camerarius in symbolis haec habes verba. Nostris temporibus in aula Serenissimi Principis Bauariae vnus ex leonibus miris saltibus in vicinam cuiusdam domus aream se se dimisit, vbi gallinaceorum cantum, aut clamoScorpionem res nihil reformidans ipsos vna cum plurimis gallinis deuorauit. Nihil dicemus de quocunque leo odit. serpentum genere, in quod leones, ob lęthale virus hostili odio semper faeuiunt, &Insecta leonibus inuisa, nempe scorpionem, &culices proponemus.