Latin
NATVRA. MORES
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 230
Unproofread scanNot analysed yet
Praedictis addit Albertus, quòd simiae pediculos humanum caput vexantes legunt, &comedunt, imò vermes, &araneos libentèr inquirunt, &vorant, vinum etiam bibunt, vt testificatur Athenaeus; sed inter fructus pomis potissimum, &nucibus maximoperè gaudent, at reperto in eis amaro cortice, totum abijciunt. Ad rem narrat Lucianus, quod Rex quidam Aegyptiorum mandauit, vt aliquot simiae saltandi, &choream ducendi artem perdiscerent; itaquè saltandi exercitium perdoctae, purpureis vestibus indutae, &personatae in publico theatro spectatores magno oblectamento remorabantur, &tandiù hoc spectaculum placuit, donec spectantium, quidam facetus, nuces, quas in pera fortè gestabat in mediam arenam proiecit; simiae simulatque nuces viderunt, choreae oblitae ex saltatricibus in simias redeuntes, dilaceratis vestibus, &contritis laruis, magno cum omnium spectantium risu pro nucibus acriter inter se praeliari coeperunt, Ceterùm non solum herbarum, &fructuum, sed etiam carnium sagina laetantur; hac de re non immeritò simiam animal omniuorum esse statuemus Audiuimus tamen ab illis, qui in proprijs aedibus simias cicures habent, quòd illis carnes non exhibent, quoniam ab earum esu haec animalia depilari obseruarunt.