Latin
ANTIPATHIA, & SYMPATHIA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 232
Unproofread scanNot analysed yet
in hist. monstr. Morsus simiae curatio tanto cum horrore ab humeris resilijt, vt ferè exanimata, prae timore, alui, &vesicae excrementa reddiderit, semper retrospiciens, num testudo illam sequeretur. Ex eodem auctore, simia quoquè agresti odio torpedinem prosequitur, &mirandum in modum limaces metuit; quare, si limacium corona simiae circumponatur, ipsa, nec illas comprimere, nec eas attingere audet. Hactenus de animalibus magna contrarietate à simia dissidentibus satis, superquè dictum fuit. Modò de ijs, quae simiae minimè aduersantur, sermo habendus est. Inter haec primo loco recensetur Cornix, quae simiae ridiculi animalis speciem non aliter, ac paruae aues noctuam sedula admiratur; sed diligenter perpendendum est, num ratione amicitiae eam colere cupiat, an hoc stoliditari auis attribuendum sit. Scimus, quidem, ex Ephorino, in dialogo de amicitia, simiam non vulgari amore cuniculos prosequi: quandoquidem nobilis vir in Anglia simiam prae grandem domi alebat, quam à catena solutam, vt à vulnere, quod acceperat, conualesceret, obambulare permittebat, in extremo horti limite nonnulli cuniculi in cauea seruabantur, quibus mustela insidiabatur; simius id ominùs obseruans quietus à loco non recedebat, dum cuniculis nullum periculum imminere conspicabatur; sed postquam mustela caueam labefactare coepit cum tali periculo, vt cuniculi à tergo nudati insidiatoris praeda quamprimùm futuri essent, confestim simius accurrens tanta dexteritate caueam retraxit, vt homo dexteriùs operari non potuisset. Hinc multi huiusmodi animalium genus simijs amicum esse coniectarunt.