# De quadrupedibus digitatis 233-2

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, DENOMIN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/233-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/233-2

DENOMIN & Cognominata. I meditemur illa, quae à simijs denominationem, & cognomentum sortiuntur, haec profectò pauca esse non videntur; omissis tamen nonnullis proprijs nominibus, quae num à simia deriuent, non constat, vt quidam Simias in praelio celebratus, qui tanquam vir strenuus à Plutarcho memoratur. Item Simias grammaticus insignis, cuius, Aeneas Syluius in historia Asiae minoris, meminit, qui fortè fuit ille Simias Rhodius politioris disciplinae graecae scientissimus, quiquè multa carmina graeco idiomate conscripsit. Pithecium quoquè nomen fuit cuiusdam mulieris apud Plautum. Δημοπίθηκος verò apud Aristophanem, vocatur ille, qui vel fraudatione, vel adulatione erga populum simiam se exhibet. At πιθηκοcιδὴς, in lexicographis graecis, simiae similis exponitur. Sed Licophron turpitudinem Thersitis expraessurus illum πιθηκόμορφον indigitauit. Amplius, ex Caelio Rhodigino, Tatianus orator simiae cognomentum adeptus est, quia omnia ingeniosiùs imitando exprimeret. Rectiùs autem praestaremus, si cognomine Simiae Mercurium decoraremus, quoniam hic planeta, & bonus; & malus esse perhibetur, prout alteri planetae, vel bono, vel malo copulatur: Inter animalia Lexicographi latini simiarum catulos à simijs de nominantes simiolos appellant. Quamuis hoc nomen per metaphoram quibuscumquè alios imitantibus assignari possit. Apud Graecos verò reperiuntur haec nomina Aegopithecus quasi capra simiam referens, Leontopithecus idest Leo sapiens naturam fimiae, & Arctopithecus nempè vrsus prae se ferens aspectum simiae. Imò, quia simia ludis, & gesticulationibus summoperè delectatur; Graeci, à nomine, πίθηξ, verbum πιθηκίζειν formarunt, quod simiam imitari, vel simiam agere, nempè adulari, vel blanditijs fallere significat; hinc πιθηκισμὸs deducitur, quod vocabulum imitationem simiae, seu adulationem designat. Si herbarum nomenclaturas perpendamus, habemus in Herbario Lugdunensi Antirrhinum primum Matthic li, quod simiae caput nuncupatur, quoniam flos huius plantae, vel vt alij volunt, semen rictum simiarum prae se ferat, Ad finem multa sunt loca, quae à simijs denominationem acceperunt, inter inter quae non infimam sedem Pithecusae insulae Tirrheni maris occupant; de quarum nomine omnes Auctores vni sententiae non accedunt. Varinus, in νῆσος, fuit huius opinionis, Pithecusas fuisse insulas, olim à gigantibus habitatas, quibus domitis, in gigantum dedecus Iouem illas simijs incolendas assignasse. Alij dixerunt, quòd Candolus, & Atlas fuerunt duo fratres callidi, & fraudulenti propter scelestos mores, cercopes, idest deceptores cognominati, qui cum in omnes aduenas, & potissimum in Iouem versutijs, & dolis agere conati essent, ab ipso indignato in simias transfigurati fuerunt, qui postmodum loco ab ipsis habitato nomen imposuerunt. De hac metamorphosi legendus est Ouidius, qui sic canit. sterilique locatas

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
