# De quadrupedibus digitatis 235

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, PROVERBIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/235
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/235

PROVERBIA. Vae à simijs desumuntur prouerbia ad duo praecipua capita, nempè ad astutiam, & ad turpitudinem animalis referri possunt. Ratione primi. Solet dici Simia non capitur laqueo. Quod adagium profertur in homines callidos, & versipelles, qui ad mouendum aliorum animum multo astu irrepunt, sed ipsi in fraudem allici minimè possunt. Hoc videtur affine illi, quod recitat Suidas in illos, qui semel cladem acceperunt. Simius vetulus capitur quidem, sed tarde. Huius tamen adagij, vt multi volunt, auctor fuit Diogenes Laertius. Carmen autem graecum sic se habet. Τέρων πίθηκος οὐχ ἀλίσκεται πάγη Ἀλίσκεται μέν, μέτα χρονον δʼ ἀλίσκεται. Idest. Laqueo vetustus simius non praehenditur, Capitur quidem ille, capitur autem seriùs. Cum hoc maximam habet conuenientiam illud, quod pronunciat Manutius in Adagijs.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
