Latin
PROVERBIA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 236
Unproofread scanNot analysed yet
Quod efferendum est de aliqua rugosa anu, quae sucoram mangonio, &meretricio cultu, lectae venustatis muherem aemulari conatur. Praeter dictorum ordinem duo restant recensenda. Primum est. Hercules, &Simia. Quod de rebus minimè congruentibus promere possumus; nam simia dolis valet, &Hercules viribus potitur. Secundum est, quod apud nos per ora vulgi circumfertur. Saltibus simig aes alienum soluere. Hoc enunciatur de illis, qui interposita fide aliquid emunt, &statuto solutionis tempore verbis tantùm creditoribus blandiuntur. De sumptum est adagium à circulatorbus, qui in foro simiarum choreis, &gesticulationiibus spectantem populum remorantur.