# De quadrupedibus digitatis 236

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, PROVERBIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/236
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/236

Quod efferendum est de aliqua rugosa anu, quae sucoram mangonio, & meretricio cultu, lectae venustatis muherem aemulari conatur. Praeter dictorum ordinem duo restant recensenda. Primum est. Hercules, & Simia. Quod de rebus minimè congruentibus promere possumus; nam simia dolis valet, & Hercules viribus potitur. Secundum est, quod apud nos per ora vulgi circumfertur. Saltibus simig aes alienum soluere. Hoc enunciatur de illis, qui interposita fide aliquid emunt, & statuto solutionis tempore verbis tantùm creditoribus blandiuntur. De sumptum est adagium à circulatorbus, qui in foro simiarum choreis, & gesticulationiibus spectantem populum remorantur.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
