# De quadrupedibus digitatis 237-3

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, PROBLEMATA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/237-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/237-3

Personat aurata cithara crinitus Iovas,
Cum risu spectans sexus vterque sedet.
Simius & media saltat vestitus in aula,
Sic hominem simulans, vt videatur homo.
Tamquè sibi ipse placet saltans, homo credat vt esse,
Ridiculus cunctis simius attamen est:
Dedecorosa haec est hominis saltantis imago,
C lunes sub crotalo dum mouet, atquè pedes.
Dat motus incompositos, numero meditatur
Respondere pari conueniente pede,
Dum studet, ac vni stultae placuisse puellae;
Ridendum se alijs omnibus exhibuit.
Siquis, vt ignarus sit consuetudinis huius,
Insanire putet, quem videt hoc agere.
Deniquè Paulus
Maccius vir, qui nostra aetate nihil non eruditè, & ornatè scribit in
suo emblematum libro ad detegendam malorum Praesidum malitiam, simiam in alta arbore poma legentem effigiat cum hoc titulo. IN MALOS PRAESIDES. Postmodum eleganti tetrasticho id totum declarat hunc in modum.
Simia, quae grauidos conscendit in arbore ramos,
Grataque de summo vertice poma legit.
Praesidis iniusti est species, cur? quò magis illa,
Quo magis hic scandunt, plura pudenda patent.
Ad finem simia in scriptis eorum, qui memoriam artificiosam profitentur, hominis symbolum esse perhibetur, quoniam hoc animal ex Russellio stat, sedet, & multas alias functiones humanas aemulatur, & exercet.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
