# De quadrupedibus digitatis 239.1-4

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, 239.1 to 239.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/239.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/239.1

MORALIA, & MYSTICA. Vllum est animal in rerum natura, quod melius Daemoni assimilari possit, quàm simia; quocirca Ricciardus, in commentarijs symbolicis, simiam animal daemoniacum appellabat, idquè inde colligit, quia cum non possit veros actus humanos exercere, illos saltèm imitatur. Pariter Diabolus, cum non possit diuinas operationes moliri, illas tamen omni conatu simulat. Vnde non iniuria Daemon simia Dei poterit nuncupari; nam Deus ex osse viri mulierem formauit. Diabolus ex Ecclesiae, Dominiquè ossibus molles, & effoeminatos formare studet; quod praestat, dum viros nempè Doctores, & Praesules, qui tanquam ossa robur aliorum esse debent, in foeminas vertit, illos reddens molles, & effoeminatos. Haec fuit sententia Hugonis Cardinalis, qui supra verba Psalmographi. Dinumerauerunt omnia ossa mea. Haec habet. Fortes in corpore meo dicit Christus, vel Ecclesia ad paucitatem reduxerunt, itant de facili numerari possint, plerique ex ossibus caro facti sunt. nam de Ossibus Domini, vel Ecclesiae facta est caro Diaboli. Diabolus enim quasi simia contrafecit Dominum. Dominus enim de osse fecit mulierem, & Diabolus de ossibus Domini fecit molles, & effoeminatos. His addamus, quod simia foedum est animal aspectu, & triste animal effectu, ex quo nihil nisi taedium sperare possumus; Quicquid enim domi reperit, aut spargit, aut corrumpit. Ideo Diabolum verum simiae aemulum huius conditionis esse attestari cogimur. A Daemone ad peccantes iam licet transitum facere, qui, multis in rebus, simias aemulantur. Etenim simiae induunt venantium calceos, & adeò cruribus alligant, vt ijs impeditae facilè capiantur. Sciendum est simias esse peccantes, Daemones esse venatores, & calceamenta periucundas huius mundi delectationes. Quamobrem, si peccantes mundanis prosperitatibus adeò irretiantur, vt illas citò derelinquere nequeant superuenientibus venatoribus, nempè Daemonibus, de improuiso comprehenduntur. Ampliùs simia foeta fugiens à venatore, vt dictum fuit superiùs, catulorum alterum in vinis, alterum dorso gestat, sed, venatore premente, quem amplectitur deponit, & postea pondere adhaerentis dorso, qui non facilè potest excuti, oppressa à venatore tandem vincitur: pari ratione peccans, qui lubricum vitae huius iter non integrè, & puriter agit, tanquam simia duos filios nempè mundum, & peccatum habet, tunc si accidut, vt venator, idest Daemon talem hominem persequatur, ipse chariorem filium idest mundum derelinquit; alterum verò dorso adhaerentem, idest peccatum non excutit; qua de re graui illius pondere succumbens, Diaboli praeda euadit.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
