# De quadrupedibus digitatis 239.5-7

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, 239.5 to 239.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/239.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/239.5

Insuper si peccantes in specie contemplemur; prima facie incidemus in Haereticos, qui tanquam simiae, quasdam falsas rationes afferunt, quae verisimilitudinem praeseferunt: imò, vt inquit Lauretus in sylua allegoriarum, in externis etiam operationibus sanctos imitantur Itaque D. Chryfostomus scripsit simiam habere quidem hominis membra, in cunctisquè hominem imitari; non propterea simiam vocandam esse hominem, Simili modo haeresis simia nuncupanda est; nam omnia Ecclesiae habet, & imitatur mysteria, sed tamen Ecclesiae esse non feruntur. Hinc ad hypocritas transeundum est; nam si cicures simiae suos foetus enixae illos omnibus ostendunt, ij quoquè filios, idest bona opera, coram omnibus pariunt, idquè ex industria praestant, quoniam se in exercitijs spiritualibus occupatos videri delectantur, cum tamen totum oppositum esset praestandum, iuxta illud Matthaei. Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus. Praeterquamquòd in regione Indica ex Plinio vagantur quaedam simiae candidae, vt enarratum fuit, quas incolę venantur, & comedunt: tales sunt hypocritae, qui in India, nempè in hoc terrarum orbe per religionem, & bonitatem fictam candidi iudicantur, sed postmodum, per mortem à Daemonibus capti perpetuò deuorantur.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
