Latin
MORALIA, & MYSTICA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 240
Unproofread scanNot analysed yet
Accedunt Detractores à simijs non dissimiles; siquidem hae omnibus rebus, &etiam immunditijs vescuntur, imò capita humana, scrutando, &pediculos inuenientes vorant; illi aliorum opera inquirendo, &aliena vitia perscrutando omnia in os ponunt, deinde quotidiè famae proximi detrahentes vario simultatum genere, dictisquè odiosissimis in omnes debacchantur. Sequuntur adulatores, qui etiam simijs comparari possunt, cum hoc tamen discrimine, quia simia, dum homines imitari conatur, saepè capitur, sed assentator idem praestans, caeteros allicit, atquè comprehendit. Amplius sunt quaedam simiae speciosa, &venusta forma praeditae, moribus autem, &gesticulationibus semper inquietae, quae iuuenes eleganti forma insignitos, &inquietos repraesentant; quoniam horum prima aetas palàm est ad omnes libidines diuulgata. Transferri etiam potest simiarum comparatio ad arrogantes, quia narrat Berchorius in Reductorio morali simiam quamdam in sutrina omnia dissipantem animaduertisse à futore guttur gladij dorso fricari, ideo ipsa, assumpto gladio, non dorso, sed acie proprium guttur fricando secuit, &se ipsam peremit. Arrogantes procul dubio huius simiae conditionem assequuntur, qui dum insolenter aliena munia exercere conantur, tandem totum destruunt, &se ipsos perimunt. Posthaec, considerandi sunt ambitione peccantes; hi enim praeter modum, honorem, &gloriam appetentes ad simias comparandi sunt, quae pulchrarum vestium apparatu exornatae &circumlatae omnium circumspectione laetantur. Idcirco ad hoc alludens Spinula sic scribebat. Simius, &turpis laetatur conspici in ostro Regis, &ornatu se putat esse Iouem. Ambitioni proxima est philautia, quam veluti perniciosam doctrina moralis, &christiana docet. Quare vir quidam litteratissimus cum epistolas accuratius à se scriptas perlegeret, se vereri dicebat, ne in vitium fimiarum incideret, quae cum natos omnium animalium turpissimos pariant, illos tamen omnium formosissimos esse arbitrantur. Itaquè optimo iure quidam pocta canebat. er1 Simia turpiculos catulos putat esse decoros, Non secus egregium quilibet auctor opus. dum inquit. Reusnerus quoquè in Paradiso poetico idem significare videtur, Admirata putat formosum simia foetum. Nempè solet pulchrum cuique placere suum.