Latin
SOMNIA, PRAESAGIA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 241
Unproofread scanNot analysed yet
SOMNIA, PRAESAGIA, Prodigia. Ero equum, quo maximè delectabatur, posteriore corporis parte, in simiae speciem abijsse per quietem videre sibi visus est; proptereà illa ferocitas equi in simiae ludibrium quasi de generasse videbatur. Hinc Suetonius exitium Neronis hoc portendisse testificatur. Illam verò opinionem Cardani de simijs per somnum visis, quae dolos; &amicos simulatos praedicere solent, tanquam ludicram &spernendam omittimus, Solebant etiam Ethnici ex omnibus ferè rebus aliquid ominandi occasionem captare. Quare, Luciano teste, si quis domo manè egrediens simiam vidisset; indè minimè prosperas illius diei actiones praesagiebant. At, quod scribit Paracelsus de his animalibus, rationimagis consonum esse videtur: nimirùm si simia secùs aegrotantem graui morbo oppressum deferatur, illumquè olfaciens confestim abhorreat, illius obitum praenunciari. Similiter si aliquod tantum membrum olfecerit, &statim resilierit, indè corruptionem illius membri arguendam esse astruit. Quamquàm hoc etiam sine partis corruptione, &ae grotantis interitu possit accidere, quoniam simia tetrumodorem ab infirmo dimanantem, quodam instinctn naturali, naribus perferre non possit. Ad prodigia, si animum appellamus. Celeberrimum fuit illud simię, quam Rex Molossorum in delicijs habebat; illa enim, cum Spartiatę de victor a siscitantes oraculum petiuissent, legatiquè vas illud, in quo sortes erant, deposuissent, vrnam euertit, sortesquè dissipauit. Negant autem Historici, vt Cicero de diuinatione refert, Lacedemonijs nullum ostentum hoc tristius accidisse. MONSTRA. Rodigijs monstra esse affinia omnes auctores conspiranter affirmant, quamobrem, expositis simiarum prodigijs, ad monstra accedemus; quorum multa sunt, quę simiarum figuram aliqua ex parte repręsentant. Duo tantùm in pręsentia aliqua animaduersione digna proponemus. Alterius iconem exhibet Gesnerus, quod captum fuit anno millesimo quin gentesimo trigesimo primo in Ditione Episcopi Salceburgensis iuxta saltum, quem Hanesbergium vocant; sed, cum ad cibum sumendum nullo modo allici posset, paucos post dies expirauit. Fuit id pręditum colore giluo ad flauum inclinante, faciem habebat humanam, pedes posteriores prioribus dissimiles, caudamquè instar cercopitheci. Alterius meminit Schenchius in historia monstrorum, quod natum est in vico Zeitern à Bruxelle per spatium mille passuum distante Episcopatus Spirensis anno millesimo quingentesimo nono, die autem vigesima tertia Augusti; vbi Prętoris vxor rure domum veniens angore partus vexata, &epileptico paroxismo correpta, circa vndecimam noctis horam foetum enixa est, quę cum nouem horis continuis accessione epilepsię detineretur, tandem animam efflauit. Infans erat horrendi aspectus biceps, capitibusque simiarum pręditus, pars reliqua corporis proportione respondebat debat infanti benè compacto, exceptis brachijs, quae mutila, &manca videbantur, pe A des deniquè erant simiarum, &non hominis.