Latin
VSVS IN LVDIS
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 252-2
Unproofread scanNot analysed yet
VSVS IN LVDIS. Vm omni vitae instituto sui iusus concedantur, &studijs etiam ipsis aliquid iocosi nonnunquam permittatur, non erit admiratione dignum, Prisci cercopithecis, &alijs animalibus huius generis animum suum reficerent, &relaxarent, dum has bestias elegantioribus indumentis vestiebant, vt spectantes ad risum citius prouocarent. Vnde Martialis allu dens ad quoddam vestis genus, quod apud Santonicos Galliae populos erat in frequenti vsu sic cecinit. Gallia Santonico vestit te bardacucullo, Cercopithecorum penula nuper erat. Praeterea non defuerunt etiam nonnulli, qui non solum ex praedictis bestijs ludentibus summam voluptatem percipiebant, sed etiam summis affectibus illos prosequebantur; quemadmodum hodie mulieres catellos Melitenses in delicijs habent. Id non fuit incognitum Martiali dum scripsit. Publius exiguae si flagrat amore catella Si Cronus similem Cercopithecon amat. Nostra aetate cercopitheci per ilia vincti, quemadmodum, &etiam simiae in atrio, vel Xysto Magnatum custodiri solent, qui suis gesticulationibus aulicos remorantur.