Latin
SYNONIMA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 253
Unproofread scanNot analysed yet
SYNONIMA. eorumquè Etymum. Vnocephalus Gręcis κυνοκέφαλος à Theodoro Gaza apud Aristotelem vertitur caniceps, quasi κυνὸς κεφαλὴ idest canis caput dicatur. Gesnerus in lis appendice quadrupedum animaduertit hoc animal à nonnullis Tartarinum vocari fortè, quia ex Tartaria primùm aduectum sit. Aeliano non immeritò κυνοπρόσωπος nominatur, quia haec bestia faciem caninam exhibeat. Volunt Auctores non proletarij, vt Gesnerus, hanc simiae speciem esse illam, quae ab Aristotele, in historijs animalium χοιροπίθηκος idest simia porcaria dicitur. Kiber Auicennae, &Breca vulgo in Mecha hanc belluam nominari multi autumant; Quamuis Alij haec duo postrema nomina etiam cercopitheco attribuant. Gallis secundum Bellonium Magot dicitur, alioquin vulgò Gallis Babion, &Italis Babuino indigitatur. DIFFERENTIAE, Descriptio. Adem penè forma cynocephalus est insignitus, qua simia caudata; Quocirca propter hanc similitudinem ipse quoquè cercopithecus appellatur. At in corporatura cynocephalus maior est, validior, &efferacior, faciemquè caninam à natura adeptus est, vnde illius nomen dimanauit, quemadmodum in iconibus, quas exhibemus, licet intueri. Doctissimus vir Clusius in Exoticis dat iconem cuiusdam animalis, quod re vera ad cynocephalos potius, quàm ad cercopithecos reduci debet. Corpus totum, (vt ipse refert) à capitis vertice ad fęmora vsquè longis villis erat obsitum cineracei coloris, posticam corporis partem cum cruribus eiusdem coloris villis breuioribus tamen tectam habebat, caudangerebat. Rostrum longum, nudum extima parte què breuiorem, quàm cercopithecus obtusum, instar rostri canini erat. Nates glabras, prorsusquè depiles &sanguineo colore refertas habebat, tanquam cutis ab illis detracta fuisset. Pedes in quinquè digitos erant fissi, &curuis vnguibus armati. Ad hanc speciem cynocephali accedere videntur quaedam animalia in magnitudine veruecem aequantia, &in parte anteriori hirsuta instar leonis, quae gregatim incedunt in quodam monte secùs locum Calote nuncupatum, vt Aluarez in aethiopico itinere obseruauit. Iacobus Vitriacus, in historia orientis, memorat cynocephalos magnae corporaturae ceruicem equinam habentes, qui flammis, quas ore spirant, homines interimero dicuntur. Quod autem genus animalis hic vir doctus intellexerit, nunc re ipsa nescimus exprimere. CYDe Quadrup. Digit. Viuip. Lib. II.