Latin
EPITHETA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 26
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt praeterea alia nomina, quae epithetorum faciem psaese ferre videntur; tamen quia per se significant, ab adiectiuis, &reliquis epithetis segreganda sunt, quae perantonomasiam vitem alicuius nominis proprij subeunt, &hoc in loco enumeranda esse duximus, quemadmodum leontocomus, qui vocatur ille in caueis leonum curam gerens ipud Oppianum, ab alijs mansuetarius λεοντομάχης vocatur ille, qui pugnat cum leone, ideò per hanc vocem sępe auctores intelligunt Heiculem. Λεοντορυὴς natus ex leone exponitur, sed sępius per hoc vocabulum, homo leonina natura pręditus significatur, sicut Poetae consueuerunt viros in bello feroces, &quasi animo leonino pręditos τυμαλεοντας appellare λεντόχλαινος designat illum, qui loco laenae, vel vestis, pellem leoninam induit, idcircò Potiae hoc nomen pro Hercule vsurpant. Leontocephalon appellamus aliquem capitè leonino pręditum, monoleon verò solitarium leonem significat. haec nomina per antomosiam formata denominationem participare videntur, ideo ab his ad Denominata, &cognominata examinanda accedemus.