# De quadrupedibus digitatis 262

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, PAPIO, SEV ARCTOPITHECVS CVM PYRO LOB. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/262
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/262

DE IGNAVO CLVSII. Cap. X. SYNONIMA. Ellua, quae in antecedenti capite aere viuere dicebatur, reuocauit in memoriam aliam bestiam praedictae fortè congenerem, quam Clusius, in Exoticis post tractatum Simiarum recensens, Ignauum appellauit. Hoc animal Hispanica lingua vocatur Perillo ligero. Quas voces Clusius caniculam agilem interpraetatur, loquendo tamen per antiphrasim, quoniam est animal omnium ignauissimum; nam adeò lentè mouetur, vt, ad conficiendum iter, tantùm quinquaginta passuum; integro die illi opus sit. Ideò primi Christicolae, qui hoc animal conspexerunt, nomen eius naturae prorsus contrarium illi imposuerunt, scilicet, ipsum agile nuncupantes. Non est igitur mirandum, si Lusitani hoc animal Pigritiam vocauerint, vt loannes Petrus Mapheus in historia Indica testificatur. In Brasiliana regione haec bestia, vel ei congener Hante, vel Haij nominatur.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
