Latin
DESCRIPTIO
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 263
Unproofread scanNot analysed yet
CIBVS. &quantùm conViedus narrat, se aliquando domi seruasse hoc animal, ijcere potuit, nunquam vlla re vesci obseruauit. Ideò aere viuere existimauit, quoniam caput, &os ad eam partem semper obuertit, vnde ventus spirat, Ioseph A costa, in historia naturali, &morali Indiae occidentalis, meminit huius animalis, vel saltem huic congeneris, &formicis nutriri tradidit. Cum autem hoc animal instinctu naturali palos, vel arbores conscendere semper aueat, &cum in altissimis earum ramis diu morari conspiciatur, multi fuerunt huius opinionis, folijs arborum victitare. Theuetus quoquè in historia Americana, siue lib. 2. hanc belluam, siue huic similem memoret, refert se per spatium viginti dierum, domi ipsam detinuisse, &nunquàm, aut bibere aut edere deprehendisse, &tandem canibus lacerandam ex hibuisse. Incolae tradunt nutriri quibusdam folijs delicatis arborum, quas lingua vernacula Ambut appellant. Denique in praedictorum confirmationem 10: Petrus Maffeus in historia Indica haec habet. Ihi est animal inusi tata effigie, &natura, quod lento lib. 2. ventris adipe verrit humum, neque vnquam in pedes exurgit, &tam tardè mouetur, vt quindecim diebus ad lapidis iactum continuò tractu vix procedas; victitat arborum folijs, &in earum cacuminibus degit; Quarum in ascensu biduum circiter, &tantumdem in descensu ponit, neque verò adhortationibus tantùm, aut minis, sed ne plagis quidem fustibusuè bestiam de insita tarditate dimouebis, rii, DE TAAO.