Latin
264.4 to 264.6
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 264.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Iam omnes Auctores hodiè conueniunt Melem, &Taxum vnum, &idem animal significare, praeter Salmasium, qui, in annotationibus ad Solinum, scriptis mandauit, Melem Veterum esse putorium, aut fuscinam, quam Vulgus foinam vocat; suamquè opinionem fundat in dictis Varronis, quipraecipiebat septa leporarij optimè claudenda esse, ne Meles, aut feles, aliauè bestiae intrarę possent; Quapropter ex genere felium Melem fuisse opinatur, cum taxus, ritu felis, irrepere nequeat. Idcirco aliquam potiùs mustelarum speciem per Melem intellexit. Gesnerus putauit Varronem ad Meles arcendos septa leporarij muniuisse, quoniam intra haec septa aliquando aluearia apum conseruantur, quibus Meles, seu Taxi mirandum in modum insidiantur. Non defuerunt alij viri docti, qui Melem Antiquorum glirem, animal paritèr somniculosum constituerunt, sed fallun tur, quoniam glires ad instar murium ascendunt, Meles autem hoc praestare minimè pos sunt. Taxus apud Haebreos quam nomenclaturam sit adeptus, adhùc ignoratur; nam li cèt in Exodo legantur haec verba. Operient arcam pelle Tachasch. &multi legant pelle Taxorum; attamen Septuaginta, &D. Hieronymus pellem hanc hyacinthinam vertunt. Praetereà cum pellis taxi, nequè elegans, nequè pretiosa sit, potiùs credendum est per pellem praedictam intelligendam esse pellem venustam, nimirùm animalis magnae aestimationis, vt Lyncis, Pardi, &similium. Italis dicitur Tasso. Rhetis Italicè loquentibus Tasch, Gallis Tasson, vel Taisson, Taixon, aut Tesson, &quandoque à colore pilorum Grisart. Aliqui Lutetiae, vt Gesnerus refert, Bedouo appellant. Hispanicè vocatur Tasugo, aut Texon. Germanicè Tachs. Illyricè Gezuuecz. Apud Anglos varia sortitur nomina, quae omnia hoc in loco recensere, superfluum esse iudicamus. gΩ1.