Latin
NATVRA,MORES
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 281
Unproofread scanNot analysed yet
Insuper castor ritu simiarum, vel sciurorum, pedibus anterioribus tanquàm manibus ori cibum admouet, vt ramos, &arborum cortices, quibus vescens, stypti cus euadit; licet hoc illi accidat, vt multi volunt, quoniam parùm fellis ad intestina influat; cum illud frequenti vomitu eijciat. Hac de causa partes posteriores saepiùs in aqua madefaciens, alui duritiei medetur. Tandem multi auctores litteris mandarunt, castorem naturali instinctu, visis venatoribus, vt vitae consulat, se cunuchare, quemadmodum ceeinit Baptista Mantuanus hunc in modum. Sic perhibent Fibrum quotiès per Pontica rura, Se videt vrgeri canibus, iaculisque sequentum Vulnere se petere, obscenasque relinquere partes. Quaproptèr in libro de nuce Ouidio adscripto, nux ad castorem comparatur; nam veluti castor eunuchatus à venatoribus amplius non expetitur; pariter arbor haec fructibu priua, à viatoribus saxis non petetur. Sic igitur ab auctore nux ad loquendum intro ducitur. Atque vtinàm subitae raperent mea poma procella, Vel possem fructus excutere ipsa meos. Sic vbi detracta est à te tibi causa pericli; Quod superest tutum Pontice Castor habes. Reusnerus quoque in Paradiso poetico hanc proprietatem à natura castoribus ingenitam