# De quadrupedibus digitatis 281-2

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, NATVRA,MORES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/281-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/281-2

fuisse, asseuerauit, dum sic cecinit. Mordicus ipse sibi medicata virilia vellit Insidias vafer hac effugit arte Fiber. Amplius ratione huius proprietatis idem Auctor castorem comparat cum nauta omnes merces in pelagus proijciente, vt propriae saluti confulere valeat, dum inquit. Pro cara cupio testes abscindere vita. Nè pereat, nimium nauita iactat onus. Dioscorides tamèn, & Sextius quidam antiquus auctor apud Plinium, vt aliàs recitauimus; necnon multi auctores nuperi praedictam à castore proprietatem, explodunt, cum, sinè ouidenti vitae discrimine, testes à castore auferri nequeant. Alij scripserunt, hanc opi nionem apud omnes facilè euulgatam fuisse, quoniam castor canibus persequentibus & ventrem obuersum, & testes ostendat; quorum odoris grauitate affecti, illicò aufugiant. Aelianus scriptum reliquit, hoc indè originem traxisse, quia castor in conspectu ve natorum partem desideratam tàm astutè comprimat, & occultet, vt sectatores perbellè decipiat. In solertia ingenij hoc animal plurimùm valere ex eo colligendum est, quià, referentibus Alberto, & multis alijs auctoribus, in vehendis lignis ad suas habitationes castores super vnius resupinati ventrem, ligna imponant, & nè labantur, inter crura artificios è conponant, deindè bestiam onustam mordicus per crura ad ocum destinatum trahant. Qui resupinantur secundùm nonnullorum mentem, vel sunt peregrini, vel senectute confecti, & ad secanda ligna minimè idonei. Hi autem à venatoribus optimè cognoscuntur, nam recitat Albertus se intellexisse à quodam perito venatore, horum castorum tergus mi randum in modum glabrescere. Haec autem fabulosa esse viderentur, nisi Olaus Magnus id asseuerantiùs diceret, & nisi exemplum murium alpinorum haberemus, qui hoc modo senum in suos cuniculos conuehunt. Aliud ingenium assignat Iulius Pomponius Sabinus ex obseruatione Scytharum, qui castores in nigros, & Dominos, deinde in prę ditos: alio colore, & seruos distinxerunt; qui postremi poma legunt, & cortices cędunt postmodùm duo iunguntur, supra quorum dorsum alij ex bacillis, veluti cratem conficiunt deindè poma, & cortices superimponunt, & quionus subiere, pari gressu vsque ad domicilium proficiscuntur, vbi statim exonerantur. Acris quoq ingenij specimen pręseferunt castores rufescentes, qui Scythis serui nuncupantur; cum in captura nigriorum, & deminorum tanto męrore afficiantur, vt luctum, & gressu, & facie indicare videantur. Quandò igitur ca stores ad caedenda ligna se conferunt, semper eadem semita à fluuio ad arborem gradiuntur, arboremquè, quam elegerunt, secandam pro aedificio, & decorticandam pro esca, non priùs relinqunt, quàm totam dentibus dissecuerint, & propè casuram etanto, ingenio sunt referti, vt singulis ictibus suspiciant, nè improuidi opprimantur. Tandem in aedificijs construendis tanta ingenij dexteritate vtuntur, vt quandoquè in loco eminentiori, quandoquè in decliuiori iuxta amnis futuram inundatio. A nem fabricent. Hoc agricolę, ex Olao Magno, diligenter obseruant; nam conspicientes primum Castoris aedificium in montibus, & conspicati secundum, in vallibus serunt.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
