Latin
NATVRA,MORES
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 282
Unproofread scanNot analysed yet
Similem obseruationem osse apud Aegyptios in historia crocodili, exponemus. Ad finem tàm solers, &prouidus castor esse perhibetur, vt auctore Valeriano, mutet domicilium pridiè, quàm fluminis aqua augeatur. Audiuimus quidem à philiatris Germanis, quòd hoc animal ligna secat, illaque ad flumen defert, vt aliquam aquae portionem sepiat, nè aduentante diuturna aestatis siccitate, propria fouea sine aqua remaneat, cum partes posteriores castoris assidua humectatione indigeant.