Latin
CAPIENDI RATIO
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 283-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPIENDI RATIO. Istoriam fabulosam illam esse, omnes Physiologi confirmant, in qua casto res accedente venatore, semetipsos eunuchare, &sic euadere feruntur, consequenterquè si hi in alium venatorem incidant, ventrem obuersum testibus carentem ostendere. Aliqui auctores tanquàm exploratum regitant, in plaga Septentrionali, quando brumale solstitium aquas caudam castoris madefacientes congelat, multas huius generis bestias comprehendi; nam caudam vi frigoris inter aquas constrictam, cum castores extrahere nequeant, tunc à venatoribus facilè interficiuntur. Ex altera parte hanc opinionem falsam esse, multi auctores autumant. Scribunt enim, vigente bruma, ad mouendas aquas, ne circà caudam conge lentur, lutram à castoribus cogi, cuius etiam pendet fides veritatis. Hoc quidem certum est, apud Albertum, lutram à castore expelli, &quandoque occidi. Habemus ex libro de natura rerum venationem castorum hoc modò exerceri. Venator canem ad hanc venationem instructum habens, illum ad loca palustria &à castoribus frequentata ducit, canis peritus aquam ingrediens, versus foueas castorum natat, quas intrans, morsibus castorem expellere conatur, sed bellua cani nullo modo cedit, donèc castoris habitatio à venatoribus dissipetur. Cęterum Gesnerus aliam venandi rationem assignat: Venatores partem cauer nae superiorem perforant, deindè per illud foramen paruum cane ad fugandum castorem immittunt; quem fugientem venatores fustibus armati mactant. Praeter hunc modum laqueis quoque ad hanc belluam coercendam vti possunt, ad mentem Natalis Comitum, qui de captura castoris sic canit. Hunc capiunt laqueis tensis piscosa secundùm Flumina.