Latin
MORALIA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 286
Unproofread scanNot analysed yet
Erunt ergò praedictae aediculae Inferni, Purgatorij, &Paradisi contemplationes, per quas Christicola tanquàm per gradus, ad Deum ascendere debet; nè à prosperitatum amne submer gatur, &in aeternum pereat. Ad finem Castoreum est pretiosum quoddam medicamen tum ad multas aegritudines profligandas idoneum; quod in doctrina morali nil aliud, ni si castitatem auream designat; quae hominem non modò castum, sed etiam religiosissimum, &pijssimum efficit. Imò si Castorei medicina quantò recentior, tantò melior à medicis commendatur. Similiter iuuenes, potiùs quàm senes castimonia insigniti, omni lau dum genere, &publicis pręconijs erunt celebrandi. Amplius, cum Castoreum sit medicamentum; epilepticis conferens, lethargicos excitans, venena expugnans, conceptionem iuuans, &linguae paralysim soluens. Item castimonia Castorei aemula caducos, nempè luxuriosos liberat, lethargicos, nimirùm ad pietatem, &obseruantiam in Deum impigros excitat, venenum aeternae prauitatis profligat, ¶lysim impudicae linguę adeo dissoluit, vt imposterùm, non nisi Diuina verba proferre valcat.