# De quadrupedibus digitatis 286

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, MORALIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/286
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/286

Erunt ergò praedictae aediculae Inferni, Purgatorij, & Paradisi contemplationes, per quas Christicola tanquàm per gradus, ad Deum ascendere debet; nè à prosperitatum amne submer gatur, & in aeternum pereat. Ad finem Castoreum est pretiosum quoddam medicamen tum ad multas aegritudines profligandas idoneum; quod in doctrina morali nil aliud, ni si castitatem auream designat; quae hominem non modò castum, sed etiam religiosissimum, & pijssimum efficit. Imò si Castorei medicina quantò recentior, tantò melior à medicis commendatur. Similiter iuuenes, potiùs quàm senes castimonia insigniti, omni lau dum genere, & publicis pręconijs erunt celebrandi. Amplius, cum Castoreum sit medicamentum; epilepticis conferens, lethargicos excitans, venena expugnans, conceptionem iuuans, & linguae paralysim soluens. Item castimonia Castorei aemula caducos, nempè luxuriosos liberat, lethargicos, nimirùm ad pietatem, & obseruantiam in Deum impigros excitat, venenum aeternae prauitatis profligat, & paralysim impudicae linguę adeo dissoluit, vt imposterùm, non nisi Diuina verba proferre valcat.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
