# De quadrupedibus digitatis 287

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, HIEROGLYPHICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/287
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/287

HIEROGLYPHICA. Egyptij sacerdotes cum vellent denotare hominem ob adulterij nequi- part. 2. tiam poena affectum, figuram Castoris ostendebant, quoniam inualuit apud illos opinio, quòd Castor coram persecutoribus se castret; ideoque adulteri eadem poena affici solebant; nam praecissis testibus dimittebantur. Hac eadem ratione impulsi, iconem Castoris in propatulo collocabant, quotiescunque hominem sibimet damna inferentem, repręsentare volebant. Praetereâ, ex Pierio, sunt qui atros, & festos dies per Castorem distinguant; itaut diem festum significaturi, anteriora huius animalis effigient. Etenim multi populi, qui nostrae pietatis ritu viuunt, partibus anterioribus huius bestiae pro carne vescuntur, posteriores autem lo co piscis habent. Quocirca Castoris cauda prae grandis, & praepinguis piscis temperamento, & sapore praedita, estur diebus ieiunij, quibus caro interdicta est, qui dies à plerisquè nationibus atri appellantur. SIMVLAGRA. On desunt Auctores, qui in varijs rebus Castoris simulaero vsi sunt; sed inter hos Ripa scriptor Italicus, in sua Iconologia, ad Pacem figurandam, Castoris iconem adhibuit. Prima facie, delineauit mulierem sedentem, alcyonem auem gremio fouentem, illiquè figuram Castoris, testes dentibus euellentis, addidit. Placuit huic auctori, pingere alcyonem, quoniàm haec auis tunc in litore maris nidulatur, quandò omni cessante vento, summa mari dominatur tranquilitas. Deindè effigi auit Castorem ad praelium euitandum se castran tem. Omnia enim animalia hoc à natu ra habent ingenitum, vt noscant commoda quae amplecti, & nocentia, quae debeant dec linare. Quarè, ad rem, legitur in quadam epistola Saporis Regis ad Constantinum Imperatorem scripta, quòd exemplo Castoris ille vir egregius Imperatori suadere c onabatur, vt dimissa Regni Asiatici bona parte, quieti, & incolumitati suae consuleret. VSVSIN CIBIS. Ntellexit Gesnerus à viris fidedignis, qui carnes Castoris ederunt, illas non esse insuauis gustus, verumtamen in illis parandis, omnis diligentia coquis adhibenda est, vt illae omnem virosum odorem deponant. Quapropter illas prius elixare debent, deindè in sartagine assare vasis semper apertis, vt grauis odor exhalare possit, quòd etiam praestandum est in alijs carnibus, quae grauius redolent. Alij praedictas carnes cum edulijs coqunt, alij in prunis torrent. Verùm animaduertendum est, carnes Castoris in temperatura à se inuicen discrepare, nam partes anteriores huius belluae calorem participant; posteriores verò, auctore Maiolo, tanta scatent frigiditate, vt ad instar testudinum terrestrium, ieiunij tempore admittantur. Per partes posteriores, caudam, & pedes Castoris intelligere debemus, sed illae membranae, digitos posteriorum pedum separantes, in delicijs mensarum exoptantur. Sunt qui caudas Castorum assas, & pauco gingibere conspersas, mensis apponant. Alij elixant, & densiusculo aliquo iure condiunt.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
