# De quadrupedibus digitatis 288

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, HIEROGLYPHICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/288
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/288

Id confirmans A Olaus Magnus dicebat peritos coquos veram eaudu, e posteriorum pedum castoris con dituram non ignorare, vt in instructa epularum magnificentia locum habeant, & conui uarum palato gratificentur. Gesnerus fatetur, se tantummodo caudam, & pedes posteriores iure croceo conditos degustasse, quae partes tenerae, & fuaues cum essent, saporem tamen carnium thunni, vel potiùs anguillae praeseferebant, nam more anguillarum rectiùs apparantur; vbi priùs modicè ebullierint. His addit Bellonius, apud Lotharingos, remporibus ieiunij, caudam castoris in delicijs esse, & saporem murenae benè praeparatae propemodum referre.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
