# De quadrupedibus digitatis 29.5-7

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, 29.5 to 29.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/29.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/29.5

Nequè temere praetereunda est historia ab Aeliano recitata cuiusdam Macedonis, qui in bello secutus est Alexandrum: hic adcò forti, & excelso animo praeditus fuit, vt solus in speluncam leęnae ingrediens catulos cum omnium admiratione exportauerit, & tamen leaena in comparatione ad leonem maiori ferocitate, & immanitate excellit. Quamobrem Historiei commendant Semiramidem, quae non in captura leonum, vel aliarum huius generis ferarum, sed in comprehendendis, & necandis leęnis animum extulisse fertur. His ranquam Colophonem pueri septennis historiam à Pausania hunc in modum enartatam addemus. Hercules cum Trezenen venisset, & accumbere veltet leonis spolium dicitur deposuisse, illuc multi illius regionis pueri accumbere vellet leonis spolium dicitur deposuisse; illuc multi illius regionis pueri accurerunt, qui viso leonis spolio perteriti aufugerunt; inter hos solus Theseus annum agens fermè septimum propiùs accessit, & abrepta de seruorum manibus securi quia viuum leonem esse opinabatur, illum inuicto animo inuadere voluit. Vicissim duas insignis mansuetudinis leoninae historias aeterno laudis praeconio scriptores dignas esse ex stimarunt, quarum primam Mantua literis mandauit, dum inquit, olim ferocissimum leonem donatum fuisse Communitati Florentiae, qui in foro Sancti Ioannis clausus seruabatur, sed quadam die custodis incuria currens peruenit ad hortum Sancti Michaelis puerum obuium apprehendens; & mater videns, quem vnicum habebat, & plorans tanquàm desperata iuit leoni obuiam puerum apprehendit, domumque duxit, & leo neque puerum, neque matrem lę sit; vndè fuit orta quaestio an hoc attribuendum esset fortunae, an benignitati leonis, qui solet pueris, & prostratis parcere, iuxta illud distichon, quod Romę pro foribus

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
