Latin
VSVSIN VARIIS
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 292
Unproofread scanNot analysed yet
VSVSIN VARIIS. Enatores non modò Castorem coercent propter caudam, quae ad escam est idonea, vel propter testes, qui in medicina insignem habent pręrogaxvdι tiuam, vt hactenus explicatum fuit; verùm etiam propter pellem, &alias partes, quae ad varios vsus, praeter medicinales, vsurpantur. In primis, den tibus Castoris de collo puerorum suspensis, nonnulli aiunt vim inesse, nè Dentium. membrorum aliquod cadentes perfringant; quod, quia ratione caret, superstitiosum esse vsus, arbitramur. Pinguedinem quamdam huius animalis, ex Gesneri sententia, quidam piscatores à pharmacopolis emunt, eamque cum alijs rebus, ad inescandos pisces, permiscent. Castoreum quoque. in multis habet locum. Plinius cum melle ad psilothra commendat, Pinguedo dummodò pili priùs euellantur, quàm praedicto vnguine partes liniantur. Vegetius, ad quid. in equis difficultate vrinae laborantibus, ad Castoreum confugit, dùm à collo ad pedes equum linteaminibus cooperiri iubet, deindè suppositis viuis carbonibus, &addito Castoreo; talem parat suffitum, vt ad totum ventrem, &testes equi diffundatur, confestimquè, detractis carbonibus, equum linteaminibus inuolutum, deambulare praecipit, atquè Pellis vsus. hoc artificio vrinam equorum suppressam prouocat. Pellis denique suis non caret vsibus; nam Voluocem aliqui vocant animal praerodens pubescentes vuas, ad quod inconueniens declinandum agricolae, teste Plinio, falces exacutas Fibrina pelle detergunt, atque putant. Bellonius ex Castorum pellibus vestes, &chirothecas ad imbrium, &frigoris iniuriam arcendam, conficit; ideò non praeter rationem, loannes Bohemus scriptis mandali. 2. de mor. uit, Gelonos populos, cum copia Castorum redundent, ex eorum pellibus rhenones sar gen. cinare, &induere. His addit Cromerus huiusmodi pelles, non modò ad vestes hyemales conficiendas, sed etiam ad vestium, &pileorum simbrias exornandas adhiberi. Ad lib. I. Polon. rem canebat Bargens hunc in modum. At procul expellunt pluuiamque imbremque cadentem li. 4. Syriad. Arte laboratae villoso è Castore pelles. Immò ex pilis mollioribus de ventre pręsertim huius animalis pilei, &tibialia inte gran tur; quae aquis mirandum in modum resistunt. Bruyerus tradit, Germanos ex lana casto ris pileos formare, quos postea Bifros, idest fibros nimirùm pileos de castoreo appellant. Galeas quoque. pelle huius animalis tectas, &quandoque latas fuisse, indè colligimus, quia Baptista Mantuanus sic cecinit. Sunt quibus amphibium pecus est pro casside Fiber. DE LVTRA. Cap. XIII. AEQVIVOCA. Vm Lutras è genere castorum esse, referat Plinius, hęque ad Bollonij mentem,