# De quadrupedibus digitatis 299

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, VSVS PELLIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/299
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/299

Caelius Rhodiginus ad calcem capitis vigesimi scripsit mirandum esse, quod ex Aegyptiorum sententia Nicandri interpres refert, nimirum Ichneumonem Aquilae speciem, & Herculi sacratam esse. Petrus Bellonius in sus obseruationibus Ichneumonem esse speciem vespae asseuerauit, quae phalangium odio capitali prosequens tandem superat; fortè hoc nomine insignita, quoniam odoratu phalangia inquirat, non secus ac canes ve stigia leporum, & Ichneumones quadrupedes Crocodilorum indagant; imò haec vespa peremptum phalangium (vt aliqui volunt) in parietinas, vel aliud foramen defert, lutoquè oblinit, atque ex hoc incubando suam speciem propagat. Qui plura de hac vespa videre cupit, historiam Insectorum adeat, vbi de illius natura vbertim actum fuit.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
