Latin
DENOMINATA, & COGNOMINATA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 3
Unproofread scanNot analysed yet
A plantis ad gemmas transitum facientes, inueniemus leontoserym gemmam leontion etiam dictam, vt scribit Plinius, quam Achatis speciem esse, &pelli leoninae persimilem Physiologi autumant, illiquè virtutem aduersus scorpiones assignant. Multa loca (mirum diciu) à leone nomen sortiuntur, sed in praesentia, quae ab animali, &non quae à leone hominis nomine sumunt nomen, enumerabimus. Benedictus Bordonius nartat Insulam dictam Mederam à primis incolis in quatuor partes fuisse distributam, quatum vnam Cameram leonum vocauerunt. Leontocephalis vrbs est Asiae, quasi caput leonis dixeris, &leontopolis Aegypti oppidum à leonum cultu denominatum, vt recitat Plinius, qui deinde Leontopoliten inter praefecturas Aegypti recenset. Alexandria quoque Aegypti olim leontopolis fuit appellata, quia fuerit ęuificata iussu Alexandri, qui spolio leonis delectabatur. Leontarnę verò, vt scribit Varinus in Apνn est vicus, vel fons circa Heliconem à leone denominatus quia Adrasto illic sacrificante, leo agnum rapuerit. Libycum pelagus Philostratus leueneum, nempè leoninum ad mentem nonnullorum, appellat, quoniam ab ipso promontorium extendatur leonis imaginem referens, qualis fortuitò in saxis accidere solet. Indigenae fabulosè narrant huiusmodi promontorium esse vnum ex leonibus, qui quondam currum magnae matris trahebant. Pręter loca, alia quoquè sunt, quae inter hęc denominata sedem quaerunt, vt leontea, quam nonnulli etiam leontem, idest pellem leonis nominant, verum hęc nomina commodius gręce scribuntur λίοντεη ἢ λεοντῆ, λεοντῆδορα᾽, καὶ δέρμα, λίοντος. Colorem queindam à leone infectores lanarum, leonatum dicunt, sed ambiget aliquis, quia color leonatus valdè obscurus est, &color leonis ad flauum, vel fuluum tendit. Fuluius Peregrinus hanc dubitandi ansam tollit dicens fuluum, seu flauum colorem leoni in omni ętate conuennie, piaeterquàm in senio, quia annis in finem vitae vergentibus fuluus color leonis paulatim in leonatum degenerat. Dęmonium leoninum est quaedam Manię species, notaque affectio in medicorum scholis, quando huiusmodi affectu oppressi, tanquàm seones in alios homines sęurunt. Leontarium est medicamen ophthalmicum Antigoni Epiphoris perutile, &pueris pręcipuè peraccommodum, ita nuncupatum, quia illi, leonis imago imprimeretur; huius descriptio apud Galenum legi potest. Postremum locum inter Denominata occupabunt carmina leonina, in quibus cauda, vel finis versus ventri, vel mediò eiusdem versus respondet, denominatione fortè sumpta à leone caudam erigente, cuius finis medium ventrem contangens veluti semicirculum format, qualis in huiusmodi versibus obsetuatur; quicquid dicant alij de inuentore; nobis semper placuit huiusmodi versus Echinos appellare ab ἡχὼ, quoniam Hemistichium posteriùs respondet priori, &versus tam in fine, quàm in medio habent eandem cadentiam, &syllabam repercutientem ad instar Echo. Exempli causa afferemus pulcherrimum epigramma, e eò libentius quoniam agit de quantitate discreta vini in conul uio bibenda hunc in modum.