# De quadrupedibus digitatis 3-3

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, GENVS DIFFERENTIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/3-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/3-3

Tandem lynx mas in comparatione ad foeminam, referente Sca iScaligerò, maculas magis distinctas, & orbiculares habet, proprièque lupus ceruarius dicitur. Reliqum est, vt exactam pellis descriptionem assignemus. Pellis extensa lyncis, vt notat Gesnerus, à summo naso ad caudam vsquè, est longitudinis trium pedum, & vnciarum quatuor; cauda longitudinem vnciarum septem non excedit, latitudo circa collum (non ambitus dicimus, sed dorsi tantum) est dimidiati pedis, & in imo dorso vnciarum quindecim; crura anteriora longitudinem vnciarum quatuordecim, & posteriora duodecim aequant. Pilus vndiquè mollissimus, & densa lanugine confertus, extremae pilorum dorsi partes albicant, intimae rufescunt, partes autem à medio dorso recedentes, magis albicant, & venter medius est candidus, in quo puncta quędam passim nigricant, crebra verò sunt iuxta imum ventrem ad latera; auriculae paruae sunt, quasi triangulum referentes ambitu nigro, & supra eas villus niger cum paucis pilis albis eminet; barba ad instar felium ex setis albis constat: Pedes admodùm villosi sunt, & anteriores quinquè digitis, posteriores verò quatuor tantum integrantur; & tandem cauda in extremitate nigricans per totum aequalis crassitudinis conspicitur. Lynx Africana cum Aconito Pardalianche, seu Doronico, quod interficit Lynces, & Pantheras. Ainm li, Nisllisshla assiy. siγhιδι aa?

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
