Latin
3.1 to 3.4
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 3.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Lib. 4. de Sac. Pontifices aliquot, qui se dixere Leones. disb. Vndecim hactenus Pontifices summi, &quatuor Imperatores hoc nomine sunt delectati, vt omittamus tet Christi confessores, &martyres, quorum historias à Platina, &Surioi conscriptas vnusquisque legere poterit. Auctores non proletarij leonis nomine fuerunt insigniti, vt D. Leo Magnus, cuius doctissima opera extant. Leo Papa, qui pulcherrimas epistolas, &tantoviro dignas exarauit, &denique Leo Nolanus, qui non solum problemata, verùm etiam aliud opus de rerum nobilitate scriptis mandauit. Floruit huius non 1. is minis Orator quidam Albanensis, quem Suidas in historijs tantoperè commendauit. TanLeo conditor dem ex historia Sarmatica Leo fuit superbus Princeps Rusciae, qui Leopolim aiuitatem Leopolis. Sarmatarum Regi subiectam condidit. Leo est crustacei genus de quo in historia exanguium vbertim egimus, &ne semel scriLib. I. cap. 4. Leo ex genepta denuò reperamus lectorem ad illum locum relegamus. pat re Crustac. ijsdemque vesci. Leò vocatur quoddam genus lusecti, quod quia formicis insidiatur, Lib. 5. cap 1. tur myrmicoleon, seu leo formicarius nuncupatur, de quo in historia insectorum pertraLeo insecti ctauimus. genus. Serpentis genus oblongum, &maculosum, alio nomine Cenchriten leonem appellari apud Nicandrum legimus, eius tamen Scholiastes huiusmodi serpentem, vel quia generoLeo serpens. sitatem quamdam in aspectu praeseferat, vel quia caudam more leonis obliquet, leonem indigitari existimauit, de hoc, Deo dante, suo loco agetur. Leonem Nuperi Botanici appellant Carduum ferocem Lobelij ob horridas, &infestissimas spinas vnciam; &sesquiunciam longas, quibus tota planta scatet. Leo herba. Placuit Martiali cunnum, siue pudendum muliebre nomine leonis vsurpare, &doctisLib. 10. epig. simi interpretes huius rei causam tetro odori illius partis halitui leonino valde simili attri buunt, nec immeritò quoniàm, &Botanici quamdam atriplicis speciem malè olentem dictam à Dodoneo Garosmon non ob aliam rationem vuluariam nominant, nisi quia secre tos mulierum loculos redoleat. Leo est morbus, nempè leprae species apud Aretęum, &Aetius hanc agritudinem Lib. 2. cap. 18 λεσντίασιν, Auicennas verò leoninam affectionem nuncupauit. Huius nominis clariss Lib. 13. cap. Faloppius assignat causam, nempè quia in hoc affectu episcenium ita deorsum distrahatur, vt oculos ferè tegat, quod leoni irascenti accidere solet, aut quia in huiusmodi aegriLeo morbus.