# De quadrupedibus digitatis 3.5-8

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, 3.5 to 3.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/3.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/3.5

tudine cutis frontis, ita laxa fiat, vt in fronte leonum conspicitur, aut quia, si viris fide dignis credendum est, simili morbo leones corripiantur. Leo apud Pollucem est genus terribilis saltationis, proptereà Athenęus hanc saltatioLeo saltatio. Lib. 12. Dinem λέοντα vocauit, & inter caetera saltationum genera recensuit. pnos ph. Leo est bombardae nomen, vt habemus in commentario de bello Cambaico, dum AuLeo nomen ctor scribit haec verba. Duabus machinis adductis, nimirùm Basi lisco, & Leone domorum tecta Bombardae. miris modis conquassabant. Leo Promontorij nomen est aliàs Coi nuncupati, huic quaedam Nymphae olim HydruLeo Promounsam incolentes territae à leone ad hoc habitationis gratia confugientes, nomen imposuetorium. runt, vt in varia historia scripsit Aelianus. dicta fuit effigies leonis Athenis super eo fonλέων κρηνοφυλαξ nempè leo fontis custos, te ex quo aqua copiosè scaturiebat huius meminit Gesner. in aequiuocis leonis. In lib. de lap. Leo viridis in schola Alchimistarum, aliquandò denotat vitrum, vt scribit Mercolinus Philosoph. aliquandò indicat fumum album ex aqua foetida dimanantem, & denotantem materiam Leo Chymi. lapidis philosophici, apud alios leo suauior dictus, vt annotauit Ricciard, in Comment starum. symbolicis. Leonis nomen quandoquè significare virginem scribunt Hesychius, & Varinus, sed pro virgine hoc vocabulum nusquam vidisse, aut legisse meminit Gesnerus. Leo est prima persona cuiusdam verbi obsoleti, cuius composita tantùm sunt in vsu, Leo verbum. nimirum deleo, & releo. Leo est quintum signum ab Ariete in Zodiaco, ita nuncupatum, quia veluti animal est ardentissimę naturae, & implacabilis irae; ita Sol in Leonis signo constitutus talem produLeo cęlestis. cit calorem, vt Sol fuiere videatur, vel sicuti Leo frequentibus febribus agitatur, paritèr dum Sol Leonis signum attingit febres, & potissimum tertianae ab humore bilioso ortum trahentes in humano genere accenduntur, vel dicamus ita nuncupari hoc signum, quo A niam homines sub illo nati leoninis moribus sint praediti, vel deniquè quia in hoc quinto signo stellae ita sunt dispositae, vt figuram leonis repręsentent. Leonis vocabulum pra rege à Graecis vsurpari scribit Isidotus, sed vocem hanc in simili significatu sumptam nullibr apud Graecos reperire potuimus.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
