# De quadrupedibus digitatis 30.1-5

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, 30.1 to 30.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/30.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/30.1

AVGVRIA, PRAESAGIA. PRODIGIA. Vguria cum pro quauis coniectura à probatis auctoribus recipiantur, non erit mirandum, si in huius animalis quadrupedis historia Augurij vocabulum sępius vsurpabimus. Leonis igitur praesagia, auguria, ac prodigia breuiter veluti in quadam tabula vobis depingemus. Primò habemus apud Aelianum leones ad frug fera loca proficiscentes praesagire futuram siccitatem, huiusquè effectus nullam adducit causam; nos à leonis temperamento siccissimo rationem possemus elicere, quia huiusmodi animal sentiens ob aerem ambientem iusto sicciorem propriam temperiem à mediocritate recedere, ad loca frugifera cęteris humidiora pro temperie conseruanda proficiscitur. Praeterea leonem occurrere homini, cumhoc animal inter cętera ferocissimum sit, & omnibus terrorem afferens, bonum augurium esse Prisci pronunciabant, & vicissim malum si leęna occurisset mulieri, quoniam leęna non parit secundariò, quae verba repetens Vvecherius in opere de secretis, syncerae veritatis se studiosum esse non ostendit, tum quia, quis occursus leonum potest esse, si leones degunt in Desertis, tùm quia leęnam secundò partu non vexari, hoc tam distat à veritate, quantii Cycnus à Coruo, quemadmodum superius de partu agentes monstrauimus. Iuliano Imperatori Gordiani tumulum cum exercitu praetergraesso se se obtulit immanissimus leo, eius aciem inuasurus, à qua telorum ictibus confessus est; Amianus Marcellinus, referente Pierio, regis obitum praesagiuit. Pausanias exponit Caranum Regem Macedonum, victo in pugna Cisseo, ritu Argiuorum tropheum constituisse, sed erumpentem ex Olympo leonem, ita illud subuertisse, vt prorsus fuerit abolitum; tunc Caranus intellexit id sibi meritò contigisse, quia illud erectum monumentum finitimorum odium portendebat, cum non fuerit mos Macedonum victorias suas vllis trophęis testatas relinquere. Plutarchus in Bruto scripsit Caesarem Megarae, cum illa vrbs à Caleno esset capta, leones deprehensos retinuisse, quae retentio calamitatis Megarensis augurium fuit; nam cum ciues, vibe iam occupata, leonum claustra reserassent, vt hostibus iriuentibus impedimento essent leones in ciues conuersi passim inermes dilaniarunt; ita vt ipsis hostibus huiusmodi aspectus efset miserandus. Amplius leonem à bestijs minoribus interfectum mala portendere su spicata est Antiquitas V. G. Leo Alexandri interfectus asini calcibus eiusdem mortem significauit, si vera scripsit Alexander ab Alexandro, & ille leo, qui à natura venustior fingi non poterat à Bonifacio Florentinis donatus, deinde ab asino occisus eidem Bonifacio malum omen praestitit.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
