# De quadrupedibus digitatis 30.6-7

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, 30.6 to 30.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/30.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/30.6

Ante obitum Laurentij Medicei inter alia prodigia, quae praecesserunt. Leo omnium, qui tunc in cauea Florentiae essent, nobilissimus, teste Iouio, aliorum saeuitia laceratus est. Pariter sub mortem Matthiae Coruini Regis Vngariae, leones omnes, referente Bonfinio, qui tunc Budae asseruabantur, interiere. Horum nonnulla in historia Solipedum promulgauimus. Neque silentii velo inuoluendum esse opinamur illud portentum, quod de oue Nicippi narrat Aelianus, haec in pascuis non agnum, sed leonem peperit, atquè id Nicippo, qui tunc priuatam agebat vitam futuram tyrannidem portendebat. Postremò Prodigium illud quod militibus Alexandii magni accidit ed by Go ciditexaratum in Chronico Prodigiorum, & ostentorum tanquam coronidem praedictia addemus, hoc fuit tale, munitis castris iuxta stagnum, & misitibus quieti nocturnae deditis, ad primum radiantis lunae ortum subito apparuerunt varia serpentum genera, post discessum serpentum alia animalia, & cum Castrenses putarent inquietudinis finem adesse, ecce superuenerunt albi leones magnis Taurorum corporibus comparandi.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
