Latin
CAPIENDI RATIO
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 305
Unproofread scanNot analysed yet
EPITHETA. Latinis auctoribus Ichneumon iure optimo solers nuncupari solet, quoniam ingenij acumen, &insignem ad operandum, &belligerandum dexteritatem adhibeat. Aliquando etiam cautus dictus fuit, quia diligenti cau tione ab insidijs hostium, &ictibus serpentum se tueatur. Talem praedicabat Ichneumonem Baptista Pius dum canebat. Nilicolaque ferum cautus Crocodilon Ichneumon Diliget. Perniciosus appellatus fuit à Martiali, &pariter à Grecis ὀλοος id est exitialis, &noxius, fortè quia multis animantibus, &praecipuè Aegypti serpentibus perniciem afferat. Quare non est admiratione dignum, si ab aliquibus Graecis vocetur ὀριομάχος nimirùm cum serpentibus praelians, &optima de causa ita nominatur, teste Gesnero, quoniam non so lùm contra aspidem, sed etiam aduersus caeteros serpentes belligerat. Interdum igitur ab Oppiano ἄρειος, vel ἀρύιος, nempè martius, &bellicosus cognominatur. Alibi quoque ad mentem eiusdem Oppiani dictus fuit μεγασθενὴς, aliter μεγαλοσθενὴς, nimirum magnis viribus pręditus, cum animal tàm paruum tanta audacia maiores bestias adoriatur, vt paulo ante fuit expositum. EMBLEMA. I contemplemur emblemata ab animalibus desumpta, quae doctissimus Camerarius euulgauit, incidemus in emblema nonagesimum nonum, in quo Ichneumon in os hians crocodili dormientis ingrediens depingitur; cum hac inscriptione. NVSQVAM TVTA TYRANNIS. AuOector enim tyrannum comparat Crocodilo, quae in flumine Nili hominibus, &cęteris animantibus minimè parcens iniustum exercet imperium; verumtamèn à par uo, &neglecto animali, nimirùm ab Ichneumone interficitur. Pari ratione aliquando à vilissimo, &neglecto homine tyrannus è medio tollitur. Idcirco auctor subscribit huic emblemati distichon huius tenoris. Quem minimè credas, properabit fata tyranno: Exitio Ichneumon sic Crocodile tibi est. Qui huius argumenti plura scire desiderat, legat Xenophontem in Hiero, vbi tyrannum graphicè delineat.