Latin
MORALIA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 306
Unproofread scanNot analysed yet
SIMVLACRA. Vm Ichneumon inter illa animalia, quae olim ab Aegyptijs colebantur, infimum locum non occupet; mirandum non erit, si illius simulacra passim conspiciebantur, &si (auctore loanne Bohemo) huius animalis cadauera sale condita, &odoriferis vnguentis linita, vt diutius seruarentur, nec non in sindone inuoluta, in locis sacris sepeliebantur. Hanc sententiam roborat Niphus in commentarijs ad historiam animalium Aristotelis, dum profert Aegyptios adorare Ichneumones, &eorum simulacra magni pendere; quoniam Crocodilorum toti Aegypto infestorum oua conterant. Quamuis alij retulerint Ichneumones ab Aegyptijs consecratosfuisse; quia prolem serpentum maximam illius regionis pestem propagari non permitterent. Quamobrem legimus in Phrygij fabulatoris vita quòd Aesopus, ad extorquendam à Rege Nectenabo cuiusdam dicti veritatem, iussit pueris Ichneumonem cultum ab Aegyptijs tanquàm numen comprehendi, captumque in propatulo verberari, vt Aegyptij de ignominia tanto numini illata coram Rege conquererentur, quod postea ex sententia successit. Aduertendum autem est quòd in aliquo textu graeco vitę Aesopicae ἰχνεύμων, in alio autem ἄιλουρος nempè felis legitur. Itaquè opi namur Scriptores proprietatibus horum animalium deceptos in hunc errorem incidisse; cum ambo scilicet tàm Ichneumon, quàm felis mures venentur; praeterquamquòd (teste Plinio) Ichneumon in magnitudine feli comparatur. Alij Ethnici, vt tradidit Volaterranus, Ichneumonem Latonae, &Lucinae dicatum, &sacratum esse voluerunt. Denique simulacrum Ichneumonis apprimè cęlatum obseruari potest (referente Petro Gylio) in basi Colossi Niliaci in Vaticano, cauda erecta, &capite elato dormienti Crocodilo insidians.