Latin
VSVS IN MEDICINA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 307
Unproofread scanNot analysed yet
DE MVSTELIS, ET PRIMVM de Mustela vulgari. Cap. XV. AEQUIVOCA. Chneumonis historię Mustelarum tractatum annectendum esse iure merito censuimus; non modo, quia haec ambo animalia ratione corporaturae maximam inter se conuenientiam habere videatur, &ambo pro victu mures inquirant, sed etiam quoniam rictus Ichneumonis iratam mustelam reprae sentare perhibeatur. Mustela igitur, seu Γαλὴ apud Graecos nomen est πολύσημον nempè multa significans. Nam Perottus scribit γαλὴν denotare mu stelam. Erasmus vocem hanc modò selem; modò mustelam vertit, &Marcellus Virgilius Dioscoridis interpres γαλὴν mustelam exponit, deinde in alijs plerisquè locis promiscuè felem, &mustelam pro cato vsurpat. Extat quoquè opusculum γαλομνομαχία inscriptum, in quo γαλὴ pro fele sumitur. Idcircò colligendum est hoc vocabulo à Scri ptoribus quandoquè plura, quandoquè pauciora si gnificari. Verùm ab Auctoribus nuperis, nomine mustelae, vel gales, non solum mustela domestica, &syluestris, sed etiam Aelurus, quaedam piscis species, &alia multa intelliguntur. Albertus Galen alibi vulpem, alibi haedum, alibi speciem milui ineptè interpretatur. Carolus quidem Figulus in Dialogo de mustelis meminit cuiusdam auis, quae voce Germanica Vueicter latine mustela dicitur, quoniam mures mustelarum instar venetur; sed postea qualitates, &conditiones huius auis non describit. In genere piscium mustelus, &mustela recensentur, amboquè (vt opinamur) à mustela quadrupede, non ob colorem sed ob corporis longitudinem nomen sortiuntur. His orbem piscem nonnulli addunt, quia hunc mustelam leuem indigitant. Lycophron Medusam vocauit γαλῆν nempè mustelam, quoniam post defectum caput Chrysaorem, &Pegasum ediderit, more mustelarum, quae per os eniti perhibentur. Tandem mustela vocata fuit quaedam ancilla Alemenae matris Herculis, aliàs Galanthis dicta, quae parturienti herae, inuita Lucina, opem tulisse fertur; quamuis alij à mustela quadrupede accurrente, partum Alemenae faciliorem redditum fuisse tradiderint.