# De quadrupedibus digitatis 312

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, SYNONIMA, EORVMQVE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/312
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/312

Praetere à cuiuslibet Mustelae fimum nonnihil moschum redolere Matthiolus pronunciauit, & potissimùm quando hae animantes per agros, & per syluas liberam vitam agunt. Amplius hoc insitum habent à natura, vt ratione aetatis varium colorem adipiscantur; nam Physiologi referunt primo anno rufas, secundo, mixto colore, tertio tandèm albedine refertas esse; quod aliqui verum esse inde existimant, cum etiam homines senectuti appropinquantes canitiem induant propter pituitam, quae, calore naturali decrescente, copiosa in corporibus generatur. Item rerum naturalium scrutatores, id Mustelis naturam indidisse promulgarunt, vt catulorum amissam visionem quadam herba ad pristinum statum reducere valeant. Quocirca si credendum est Bartolomeo Anglico, Mustelae quadam planta catulis in cauerna laesis medentur, & mortuos etiam ad vitam reuocant. Cęterùm animaduertendum est inter animalia Mustelas facilè cicurari, & praecipuè quandò ad mentem Cardani, illarum dentes allio perfricantur, quia imposterum quempiam mordicus apprehendere non audent, & cicuratae collusionibus quotidie indulgent. Itaquè T. Vespesianus Stro za in epicedio cuiusdam cicuratae Mustelae ad rem sic cecinit. Nil potuit puero te gratius esse, nec illi Morte tua quicquam tristius esse potest. Tu digitos blando tentabas improba morsu, Porrecto ludens semisupina pede, Et mollem è labijs noras sorbere saliuam, Et quiddam exiguo murmure dulce queri. Amplius Mustelae

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
