Latin
LIOGVS!
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 313
Unproofread scanNot analysed yet
LIOGVS! Etulit Strabo non longè ab ortu Nili in Mauritania Mustelas versari pręgrandes, quae à caeteris nonnisi in rictu eminentiori, &oblongiori discrepant. In territorio Tartesi vrbis extra columnas Herculis sitae, maximas Mustelas nasci Suidas est auctor, vndè γαλῇ σκρτησία dicta est; sed quo pilo, vel quibus conditionibus gaudeat, ignoratur. Habemus etiam in prima parte historiae nauigationis in Indiam orientalem, quòd multi Cercopitheci, &Mustelae loca syluestria Insulae lauae incolunt. Plinius in Pordeselene Insula Mustelas collocat, sed limites non transire asseuerat; additque Albertus in Bęotiam delatas, aut perire, aut statim aufugere. Mustelae albae, seu Armellini ex regionibus Europae ad Septentrionem sitis mittuntur, vbi maiori parte anni hyems, &frigus dominatur. Has Mustelas Gesnerus à Germanicis discrepare non putat, nisi F in pilo, qui tenacius pellibus adhaerescit. Alba potissimum Russia (teste Erasmo Stellav siue Moscouia Cronio mari adiacens Mustelas albas, siue Armellinos mittit. Olaus Ma gnus Lanzeruccam Scandinauiae syluam, cuius longitudo est ad octua ginta milliaria, Mustelis albis redundare scripsit. In regionibus montanis Germaniae (vt annotauit Gesnerus) multae Mustelae aestate fuscae, vel subrutilae, &hyeme candidae vagantur. Ad finem si loca particularia à Mustelis habitata inuestigemus, apud Albertum cauernas terrae fissuras petrarum, interdum fenilia, &stabula ab ipsis inhabitari comperiemus. VICTVS. Eponi potest Mustela in numero eorum animantium, quae omnibus ferè rebus victitant; nam primo pascitur serpentibus, insidiatur vespertilionibus, &vt plurimùm muribus vescitur, quos (vt inquit Porta) proprio halitu à foraminibus atque cauernis extrahit. Deinde non vnum, sed omne murium genus, nimirum domesticos maiores, &minores agrestes omnes, &talpas etiam deuorat; quoniam ob corporis gracilitatem angusta etiam foramina meliùs, quàm felis subire potest; ideoque mures multò plures, quàm ille absumit. Propterea multi rustici, &potissimùm monticolae (teste Stumpsio) loco felium ad mures destruendos Mustelas domi nutriunt. Nec Mustela murium pastu contenta, auibus quoquè insidias tendit: nam ex Aristotele, prudenter illas capit iugulat enim quas cęperit, vt Lupus ouem. Vnde Oppianus, Bodino interprete, sic canebat. τῖ αν ———Mustelas pectore vafras, Queque domus proprię nidos populantur inique. Hoc quoquè non fuit ignotum Baptistae Mantuano, qui ad rem cecinit hunc in modum. Quid prędę Musiela ferat, Musicla volantum Dira lues auium, nidos scrutatur, &ipsos Sępiùs absumit tenero cum pignore matres. Plinius addit columbarijs quoque Mustelas infensas esse, quoniam oua absorbent, &auium