Latin
LIOGVS!
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 314
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm magnam errandi ansam priscis auctoribus fortè attulit illa fabula Galanthidis ancillae matris Herculis in Mustelam transformatae, quam recitat Ouidius. Scribens, ab Alemena Herculem paritura &difficultate partus laborante, Lucinam, quae parturientibus praeesse dicebatur, inuocatam fuisse, Lucinamquè figuram anus indutam, Iunonis iussu partui non ac facilitatem, sed ad difficultatem afferendam adfuisse; ideoquè illa manuum digitis cancellatim iunctis genua tenens iuxta ianuam Alemenae sedebat, cum Galanthis Alcmenae ancilla suspicata eo gestu Lucinam parturienti esse impedimento, accedens &quasi gratias agens falsò ei nunciauit Alemenam partu esse solutam; quòd cum Dea intellexisset surrexit; statimquè Alcmena Herculem enixa est. Tunc Dea, ob hanc ludificationem, indignata Galanthidem in Mustelam transfigurauit, ea tamen conditione, vt ore pareret, quo ementita fuerat. Verba igitur Ouidij sic se habent.