# De quadrupedibus digitatis 314

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, LIOGVS!. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/314
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/314

Verùm magnam errandi ansam priscis auctoribus fortè attulit illa fabula Galanthidis ancillae matris Herculis in Mustelam transformatae, quam recitat Ouidius. Scribens, ab Alemena Herculem paritura & difficultate partus laborante, Lucinam, quae parturientibus praeesse dicebatur, inuocatam fuisse, Lucinamquè figuram anus indutam, Iunonis iussu partui non ac facilitatem, sed ad difficultatem afferendam adfuisse; ideoquè illa manuum digitis cancellatim iunctis genua tenens iuxta ianuam Alemenae sedebat, cum Galanthis Alcmenae ancilla suspicata eo gestu Lucinam parturienti esse impedimento, accedens & quasi gratias agens falsò ei nunciauit Alemenam partu esse solutam; quòd cum Dea intellexisset surrexit; statimquè Alcmena Herculem enixa est. Tunc Dea, ob hanc ludificationem, indignata Galanthidem in Mustelam transfigurauit, ea tamen conditione, vt ore pareret, quo ementita fuerat. Verba igitur Ouidij sic se habent.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
