# De quadrupedibus digitatis 320-2

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, HIEROGLYPHICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/320-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/320-2

peratore Ferdinando militanti, innuens prudentiam cum fortitudine esse copulandam. In super cum Camillus de Camillis, & Io. Bapt. Pittonus in suis scriptis Italicis, de Impresis vulgo dictis, referant rem aliquando ita se se habere, vt Mustela sponte in os bufonis ingrediatur; cum tamen hoc apud veteres rerum naturalium inuestigatores nullibi reperiatur annotatum. Hinc Camerarius in gratiam doctrinae moralis effigiauit Mustelam in os bufonis ingredien tem cum hoc titulo. CALLIDIORERRAT. Hoc autem symbolum apprimè quadrat in il Embl. 80. los, qui in multis negocijs cautè, & prudenter se gerunt, interdum verò per caecum impetum, vel ob voluptates, & amoris illecebras à virtutis tramite abducuntur. Quocircà Auctor subscripsit hoc distichon.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
